|
<GRATIANUS> Set quod sit
inter eos sit coniugium sic probatur.
Coniugium uel matrimonium est uiri et mulieris coniunctio indiuiduam uite
consuetudinem continens. Item consensus utriusque matrimonium facit. Quoniam ergo ab hoc
coniuncti sunt ut indiuiduam uite consuetudinem conseruarent, quia uterque
in alterum consensit, coniuges sunt appellandi.
Justinian's
Institutes 1.9.1: Nuptiae
autem sive matrimonium est viri et mulieris coniunctio individuam
consuetudinem vitae continens. Justinian, Digest
35.1.15
Ulpianus 35 ad Sabinum. Nuptias enim non concubitus, sed consensus
facit.
Justinian, Digest
50.17.30:
Ulpianus 36
ad Sabinum.
Nuptias non concubitus, sed consensus facit.
|