CONCORDIA DISCORDANTIUM CANONUM, AC PRIMUM DE JURE DIVINAE ET HUMANAE CONSTITUTIONIS.

DISTINCTIO PRIMA.

GRATIANUS.

Humanum genus duobus regitur, naturali videlicet jure et moribus. Jus naturale est quod in lege et Evangelio continetur, quo quisque jubetur alii facere quod sibi vult fieri, et prohibetur alii inferre quod sibi nolit fieri. Unde Christus in Evangelio: Omnia quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis. Haec est enim lex et prophetae.

 

Hinc Isidorus in libro V Etymologiarum, c. 2, ait:

C. I. Divinae leges natura, humanae moribus constant.  Omnes leges aut divinae sunt, aut humanae. Divinae natura, humanae moribus constant, ideoque hae discrepant, quoniam aliae aliis gentibus placent. § 1. Fas lex divina est: jus lex humana. Transire per agrum alienum, fas est, jus non est.

Gratianus. Ex verbis hujus auctoritatis evidenter datur intelligi, in quo differant inter se lex divina et humana, cum omne quod fas est, nomine divinae vel naturalis legis accipiatur, nomine vero legis humanae mores jure conscripti et traditi intelligantur. § 1. Est autem jus generale nomen, multas sub se continens species.

Unde in eodem lib. Etymolog. c. 3. Isidorus ait:

C. II. Jus genus, lex autem species est.

Jus generale nomen est; lex autem juris est species. Jus autem est dictum, quia justum est. Omne autem jus legibus et moribus constat.

C. III. Quid sit lex. [Isidor. eod. cap. 3.]

Lex est constitutio scripta.

C. IV. Quid sit mos. [Isidor. eod. cap. 3, et lib. II, c. 10.]

Mos  est longa consuetudo, de moribus tantummodo tracta.

C. V. Quid sit consuetudo. [Isidor.  eod. cap. 3, et lib. II, c. 10]

Consuetudo autem est jus quoddam moribus institutum,  quod pro lege suscipitur, cum deficit lex. § 1. Nec differt, an scriptura, an ratione consistat, quando  et legem ratio commendat. § 2. Porro si ratione lex constat, lex erit omne jam, quod ratione constiterit, duntaxat quod religioni conveniat quod disciplinae congruat, quod saluti proficiat. § 3. Vocatur autem consuetudo, quia in communi est usu.

Gratianus. Cum itaque dicitur: non differt, utrum consuetudo scriptura, vel ratione consistat, apparet, quod consuetudo est partim redacta in scriptis, partim moribus tantum utentium est reservata. Quae in scriptis redacta est, constitutio sive jus vocatur; quae vero in scriptis redacta non est, generali nomine, consuetudo videlicet, appellatur.  § 1. Est autem et alia divisio juris, ut in eodem libro V, c. 4, testatur Isidorus ita dicens:

C. VI. Quae sint species juris. [Isidor. eod. c. 4.]

Jus autem aut naturale est, aut civile, aut gentium.

C. VII. Quid sit jas naturale. [Isidor. eod. c. 4.]

Jus naturale est commune omnium nationum, eo quod ubique instinctu naturae, non constitutione aliqua habetur, ut viri et feminae conjunctio, liberorum successio et educatio, communis omnium possessio et omnium una libertas, acquisitio eorum, quae coelo, terra marique capiuntur; item depositae rei vel commendatae pecuniae restitutio, violentiae per vim repulsio. § 1. Nam hoc, aut si quid huic simile est, nunquam injustum, sed naturale aequumque habetur.

C. VIII. Quid sit jus civite. [Isidor. eod. c. 5.]

Jus  civile, quod quisque populus vel quaeque civitas sibi proprium divina humanaque  causa constituit.

C. IX. Quid sit jus gentium. [Isidor. eod. c. 6.]

Jus gentium est sedium occupatio, aedificatio, munitio, bella, captivitates, servitutes, postliminia, foedera, paces, induciae, legatorum non violandorum religio, connubia inter alienigenas prohibita. § 1. Hoc inde jus gentium appellatur, quia eo jure omnes fere gentes utuntur.

C. X. Quid sit jus militare [Isidor. eod. c. 7.] Jus militare est belli inferendi solennitas, foederis faciendi nexus, signo dato egressio in hostem vel pugnae commissio; item signo dato receptio; item flagitii militaris disciplina, si locus deseratur; item stipendiorum modus, dignitatum gradus, praemiorum   honor, veluti quum corona vel torques donantur; item praedae decisio, et pro personarum qualitatibus et laboribus justa divisio, ac principis portio.

C. XI. Quid sit jus publicum. [Isidor. eod. c. 8.]

Jus  publicum est in sacris et in sacerdotibus et in magistratibus.

C. XII. Quid sit jus Quiritum. [Isidor. eod. c. 9.]

Jus Quiritum est proprie Romanorum, quod nulli tenent, nisi Quirites, id est Romani. § 1. In quo agitur de legitimis hereditatibus, de cretionibus, de tutelis, de usucapionibus, quae jura apud nullum alium populum reperiuntur, sed propria sunt Romanorum, et in eosdem solos constituta.

 

DISTINCTIO II.

GRATIANUS.

I. Pars. Constat autem jus Quiritum ex legibus et plebiscitis et senatusconsultis et constitutionibus principum, et edictis sive responsis prudentum.

C. I. Quid sit lex. [Isidor. Etym. lib. V, c. 10 et I. II, c. 10.]

Lex est constitutio populi, qua majores natu simul cum plebibus aliquid sanxerunt.

C. II. Quid sit plebiscitum. [Isidor. eod. c. 11.]Plebiscita  sunt, quae plebes tantum constituunt:  et vocantur   plebiscita, quod ea plebs sciat, vel quod sciscitatur et rogat, ut fiant.

C. III. Quid sit senatusconsultum. [Isidor. eod. c. 12.]

Senatusconsultum est, quod tantum senatores populis consulendo decernunt.

C. IV. Quid sit constitutio vel edictum. [Isidor. eod. c. 13.]

Constitutio vel edictum est, quod rex  vel imperator constituit vel edicit.

C. V. Quae sint responsa prudentum. [Isidor. eod. c. 14.]

Responsa prudentum sunt, quae jurisconsulti respondere  dicuntur consulentibus: unde et responsa Pauli dicta. Fuerunt enim quidam prudentes et arbitri aequitatis, qui institutiones  civilis juris compositas ediderunt, quibus dissidentium lites contentionesque sopirent.

C. VI. Quae sint tribuniciae vel consulares leges. [Isidor. eod. c. 15.]

II. Pars. Quaedam etiam leges dicuntur ab iis, qui condiderunt, ut consulares, tribuniciae, Juliae, Corneliae. Nam et sub Octaviano Caesare suffecti consules Papius  et Poppaeus legem tulerunt, quae a nominibus eorum appellatur Papia Poppaea, continens patrum praemia pro suscipiendis liberis. Sub eodem quoque imperatore Falcidius tribunus plebis legem fecit, ne quis plus extraneis  in testamento legaret,  quam ut quarta pars superesset heredibus, ex cujus nomine lex Falcidia nuncupata est.

C. VII. Quae sit lex satira. [Isidor. eod. c. 16.]

Satira vero lex est, quae de pluribus simul rebus loquitur, dicta a copia rerum et quasi a saturitate: unde et satiram scribere est poemata varia condere, ut Horatii, Juvenalis et Persii.

C. VIII. Quae sint Rhodiae leges. [Isidor. eod. c. 17.]

Rhodiae leges navalium commerciorum sunt, ab insula Rhodo cognominatae, in qua antiquitus mercatorum usus fuit.

 

DISTINCTIO III.

GRATIANUS.

I. Pars. Omnes hae species saecularium legum partes sunt. Sed quia constitutio alia est civilis, alia ecclesiastica: civilis vero forense vel civile jus appellatur, quo nomine ecclesiastica constitutio appelletur, videamus. § 1. Ecclesiastica constitutio canonis nomine censetur. Quid autem sit canon Isidorus  in lib VI Etym. c. 16 declarat dicens:

C. I. Quid sit canon.

Canon graece, latine regula nuncupatur.

C. II. Unde dicatur regula. [Isidor.  eod. c. 16.]

Regula dicta est eo quod recte ducit, nec aliquando  aliorsum trahit. Alii vero dixerunt regulam dictam, vel quod regat, vel quod normam recte  vivendi praebeat, vel quod distortum pravumque  corrigat.

II. Pars. Gratian. Porro canonum alii sunt decreta Pontificum, alii statuta conciliorum. Conciliorum vero alia sunt universalia, alia provincialia. Provincialium alia celebrantur auctoritate Pontificis Romani, praesente videlicet legato sanctae Romanae ecclesiae; alia vero auctoritate patriarcharum, vel primatum, vel metropolitanorum  ejusdem provinciae. Haec quidem de generalibus regulis intelligenda sunt.

§ 1. Sunt autem quaedam privatae leges, tam ecclesiasticae quam saeculares, quae privilegia appellantur. De quibus in lib. V Etym., cap. 18 Isidorus ait:  

C. III. Quid sit privilegium.

Privilegia sunt leges privatorum, quasi privatae leges. Nam privilegium inde dictum est, quod in privato feratur.

III. Pars. Gratianus. Officium vero saecularium, sive ecclesiasticarum legum est, praecipere quod necesse est fieri, aut prohibere quod malum est fieri; vel permittere licita, ut praemium petere, vel etiam quaedam illicita, ut dare libellum repudii, ne fiant graviora.

Unde in eod. lib. c. 19 Isidorus scribit dicens:

C. IV. Quod sit officium legis.

Omnis autem lex aut permittit aliquid, ut: vir fortis petat praemium; aut vetat, ut: sacrarum virginum nuptias nulli petere liceat; aut punit, ut: qui caedem fecerit, capite plectatur; ejus enim praemio aut poena vita moderatur humana; divina  autem praecipit , ut: Diliges Dominum Deum tuum.

DISTINCTIO IV.

GRATIANUS. I. Pars. Causa vero constitutionis legum est humanam coercere audaciam et nocendi facultatem refrenare, sicut in eod. lib. V, c. 20 Isidorus testatur dicens:

 C. I. Quare leges factae sint. Factae sunt autem leges, ut earum metu humana coerceatur audacia, tutaque sit inter improbos innocentia, et in ipsis improbis formidato supplicio refrenetur nocendi  facultas.

II. Pars. Gratianus. Praeterea in ipsa constitutione legum maxime qualitas constituendarum est observanda, ut contineant in se honestatem, justitiam, possibilitatem, convenientiam, cetera, quae in eod. lib. Isidorus [c. 21] enumerat, dicens: 

C. II. Qualis debeat esse lex.

Erit autem lex honesta, justa, possibilis, secundum naturam, secundum patriae consuetudinem, loco temporique conveniens, necessaria, utilis, manifesta quoque, ne aliquid per obscuritatem in captionem  contineat, nullo privato commodo, sed pro communi civium utilitate conscripta.

III. Pars. Gratianus. Ideo autem in ipsa constitutione ista consideranda sunt, quia cum leges institutae fuerint, non erit liberum judicare de ipsis, sed oportebit judicare secundum ipsas. Unde Augustinus ait in libro de vera religione, c. 31 :  

III. De legibus tunc est judicandum, quum instituuntur, non quum institutae sunt. In istis temporalibus legibus, quamquam de his homines judicent, quum eas instituunt, tamen quum  fuerint institutae et firmatae, non licebit judici de ipsis judicare, sed secundum ipsas.

Gratianus. Leges instituuntur, quum promulgantur; firmantur, quum moribus utentium approbantur. Sicut enim moribus utentium in contrarium nonnullae leges hodie abrogatae sunt, ita moribus utentium ipsae leges confirmantur. Unde illud Telesphori Papae (qui decrevit, ut generaliter clerici a quinquagesima  a carnibus et deliciis jejunent) quia moribus utentium approbatum non est, aliter agentes transgressionis reos non arguit.  

C. IV. Septem hebdomadibus a carne et deliciis ante pascha clerici abstineant. Telesphorus  urbis Romae Episcopus omnibus episcopis, epist. un. Statuimus, ut septem hebdomadas plenas ante sanctum pascha omnes clerici in sortem Domini vocati a carne jejunent: quia sicut discreta debet esse vita clericorum a laicorum conversatione, ita et in jejunio debet esse discretio. Et infra: Has ergo septem hebdomadas omnes clerici a carne et deliciis jejunent, et hymnis et vigiliis atque orationibus Domino inhaerere die noctuque studeant.  

C. V. Septimam heddomadam Telesphorus quadragesimae addit. Item Ambrosius in libro sermonum 

Quadragesima sex septimanas habet, cui addidit Telesphorus Pontifex septimam hebdomadam, et  vocatum est hoc tempus quinquagesima.

Gratian. Quod similiter de eo capitulo est intelligendum, quod B. Gregorius [I.]   Augustino Anglorum Episcopo scribit dicens:

C. VI. A quinquagesima jejunandi propositum sumant, quos ecclesiastici gradus dignitas exornat.

Denique sacerdotes et diaconi et reliqui omnes, quos dignitas ecclesiastici gradus exornat, a quinquagesima propositum jejunandi suscipiant, quo et aliquid ad pensum sanctae institutionis adjiciant, et eorum, qui in laicali ordine consistunt, observantiam sicut loco, ita religione praecellant. § 1. De ipsa vero die dominica haesitamus, quidnam dicendum sit, quum omnes laici et saeculares illa die plus solito ceteris diebus accuratius cibos carnium appetant, et nisi nova quadam aviditate usque ad medias noctes se ingurgitent, non aliter se hujus sacri temporis observationem suscipere putant; quod utique non rationi, sed voluptati, imo cuidam mentis caecitati adscribendum est, unde nec a tali consuetudine averti possunt; et ideo cum venia suo ingenio relinquendi sunt, ne forte pejores existant, si a tali consuetudine prohibeantur. Ut enim ait Salomon: Qui multum emungit, elicit sanguinem.  Et post pauca: § 2. Par autem est, ut quibus diebus a carne animalium abstinemus, ab omibus quoque, quae sementinam  carnis trahunt originem, jejunemus, a lacte videlicet, caseo et ovis. Et post pauca: § 3. Caeterum piscium esus ita Christiano relinquitur, ut hoc ei infirmitatis solatium, non luxuriae pariat incendium. Denique qui a carne abstinet, nequaquam sumptuosiora marinarum belluarum convivia praeparet. § 4. Vinum quoque ita bibere permittitur, ut ebrietatem omnino fugiamus; alioqui restat, ut omnia, quae corpori libent, similiter faciamus.

IV. Pars. Gratianus. Haec, etsi legibus constituta sunt, tamen quia, communi usu approbata non sunt, se non observantes transgressionis reos non arguunt; alioquin   his non obedientes proprio privarentur honore, quum illi, qui sacris nesciunt obedire canonibus, penitus officio jubeantur carere suscepto; nisi forte quis dicat, haec non decernendo esse statuta, sed exhortando conscripta. Decretum vero necessitatem facit, exhortatio autem liberam voluntatem excitat.

DISTINCTIO V.  GRATIANUS.

I. Pars. Haec, quae de privilegiis et ceteris infra positis scripta sunt, tam saecularibus quam ecclesiasticis legibus conveniunt. Nunc ad differentiam naturalis juris et ceterorum revertamur. § 1. Naturale jus  inter omnia primatum obtinet tempore et dignitate. Coepit enim ab exordio rationalis creaturae, nec variatur tempore, sed immutabile permanet. § 2. Sed quum naturale jus in lege et Evangelio supra dicatur esse comprehensum, quaedam autem contraria his, quae in lege statuta sunt, nunc inveniantur concessa, non videtur jus naturale immutabile permanere. In lege  namque praecipiebatur ut mulier, si masculum pareret, quadraginta, si vero feminam, octuaginta diebus a templi cessaret ingressu; nunc autem statim post partum ecclesiam ingredi non prohibetur. Item  mulier, quae menstrua patitur, ex lege immunda esse reputabatur; nunc autem nec statim intrare ecclesiam, nec sacrae communionis mysteria percipere, sicut nec illa, quae parit, vel illud, quod gignitur, statim  post partum baptizari prohibetur.

Unde eidem Augustino Anglorum Episcopo Gregorius [l.] scribit, dicens:

C. I. PALEA

Cum enixa fuerit mulier, post quot dies intrare ecclesiam debeat, Testamenti Veteris praeceptione didicisti: quia pro masculo XXXIII, pro femina vero LXVI diebus debet abstinere; quod tamen sciendum, quia in mysterio accipitur.

 

C. II. Mulier enixa gratias actura ecclesiam intrare hora eadem non prohibetur. [Gregorius ibidem continenter.

Si mulier eadem hora, qua genuerit, actura gratias  intrat ecclesiam, nullo pondere peccati gravatur;  voluptas etenim carnis, non dolor in culpa est. In carnis autem commixtione voluptas est, in  prolis vero partu dolor et gemitus. Unde ipsi primae matri omnium dicitur: In doloribus paries. Si itaque enixam mulierem prohibemus intrare ecclesiam,  ipsam ei poenam suam in culpam deputamus.

C. III. Mulierem enixam, vel quod ab ea genitum fuerit, eadem hora nihil prohibet baptizari. Idem ad eundem.  Baptizari autem vel enixam mulierem, vel hoc, quod genuerit, si periculo mortis urgetur, vel ipsa hora eadem, qua gignit, vel hoc, quod gignitur, eadem, qua natum est, nullo modo prohibetur: quia, sicut sancti mysterii gratia viventibus atque discernentibus cum magna discretione providenda est, ita quibus mors imminet, sine ulla dilatione offerenda est, ne, dum adhuc tempus ad praebendum redemtionis mysterium quaeritur, interveniente paululum mora, inveniri non valeat, qui redimatur.

 C. IV. Antequam puer ablactetur, vel mater purificetur, ad ejus concubitum vir non accedat. Item.  [Gregor. ibid. continenter.]

Ad ejus vero concubitum vir suus accedere non debet, quousque qui gignitur ablactetur.

[PALEA.]

Prava autem in conjugatorum moribus consuetudo surrexit, ut mulieres filios quos gignunt, nutrire contemnant, eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradant; quod videlicet ex sola causa  incontinentiae videtur inventum, quia dum se continere nolunt, despiciunt lactare quos gignunt.  Hae itaque, quae filios suos ex prava consuetudine aliis ad nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus  prius transierit, viris suis non debent admisceri:  quippe cum et sine partus causa, quum in consuetis menstruis detinentur, viris suis misceri prohibeantur, ita ut morte lex sacra feriat, si quis

vir ad menstruatam mulierem accedat. § 1. Quae tamen mulier, dum ex consuetudine menstrua patitur, prohiberi ecclesiam intrare non debet, quia ei naturae superfluitas in culpam non valet imputari, et per hoc, quod invita patitur, justum non est, ut ecclesiae ingressu privetur. Novimus  namque, quod mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur, post tergum Domini veniens  vestimenti ejus fimbriam tetigit, atque statim ab ea sua infirmitas recessit. Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter potuit Domini vestimentum tangere, cur, quae menstruum sanguinis  patitur, ei non liceat Domini ecclesiam intrare? Et infra. Si igitur bene praesumsit, quae vestimentum Domini in languore posita tetigit, quod uni personae infirmanti conceditur, cur non concedatur cunctis mulieribus, quae naturae suae vitio infirmantur? § 2. Sanctae autem communionis mysterium in eisdem diebus percipere non debet prohiberi. Si autem ex veneratione magna percipere non praesumit, laudanda est; sed si percipiat, non judicanda. Bonarum quippe mentium est, ibi etiam aliquo modo culpas suas agnoscere, ubi culpa non est; quia saepe sine culpa agitur, quod venit ex culpa. Unde etiam quum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi hominis factum est, ut esuriremus . 

DISTINCTIO VI.

GRATIANUS.

Quia vero de naturae superfluitate sermo coepit haberi, quaeritur an post illusionem, quae per somnium solet accidere, vel corpus Domini quilibet accipere valeat, vel si sacerdos sit, sacra mysteria celebrare.  De his ita scribit B. Gregorius [I.] Augustino Anglorum episcopo, resp. 11.

C. I. De multiplici genere illusionis.

Testamentum veteris legis hunc pollutum Domino dicit, et nisi lotum aqua, etiam usque ad vesperam intrare ecclesiam non concedit. Quod  tamen aliter intelligens populus spiritualis quasi per somnium eum illudi reputat, qui tentatus immunditia veris   imaginibus  in cogitatione inquinatur. Sed lavandus  est aqua, ut culpam cogitationis lacrymis abluat, et nisi prius ignis tentationis recesserit, reum se quasi usque ad vesperam cognoscat. § 1. Sed est in eadem illusione valde necessaria discretio, qua subtiliter pensari debet, ex qua re accidat menti dormientis. Aliquando  enim ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate vel infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit. § 2. Et quidem quum ex naturae superfluitate vel infirmitate evenerit, omnimodo haec illusio non est timenda, quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est, quam fecisse. § 3. Quum vero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sacri mysterii, vel missarum solennia celebrandi, quum fortasse aut festus dies exigit, aut exhibere  mysterium pro eo, quod sacerdos alius in loco deest, ipsa necessitas compellit. Nam, si adsunt alii, qui implere mysterium valeant illusio per crapulam facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet, sed ab immolatione sacri mysterii abstinere, ut arbitror, humiliter debet, si tamen  dormientem turpi imaginatione illusio non concusserit.  Nam sunt, quibus ita plerumque illusio nascitur, ut eorum animus etiam in somno corporis positus non foedetur turpibus imaginationibus. Qua in re unum ibi ostenditur, quod ipsa mens rea non sit tunc, sed suo judicio penitus libera, cum se, etsi dormienti corpore nihil meminit vidisse, tamen in vigiliis corporis meminit in ingluviem cecidisse. § 4. Si vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio in mente dormientis, patet animo suus reatus. Videt enim, a qua radice inquinatio illa processerit, quia  quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens; et  propter talem pollutionem a sacro mysterio ea die abstinere oportet.

PALEA. C. II. Peccatum non dicitur perpetratum cogitatione solum, sed delectatione et consensu. Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum in suggestione, an delectatione, vel (quod majus est) peccati consensu acciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum, videlicet suggestione, delectatione, consensu: suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum; quia  et  primo culpam serpens suggessit, Eva velut caro delectata est, Adam velut spiritus consensit. § 1. Et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem, delectationem et consensum judex sui animus praesideat. Quum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnimodo perpetratum non est; quum vero caro delectari coeperit, tunc peccatum incipit nasci; si autem etiam ad consensionem ex deliberatione descendit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati semen est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio. § 2. Et saepe contingit ut hoc, quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat, nec tamen animus eidem delectationi  consentiat. Et quum caro sine anima delectari nequeat, ipse tamen animus carnis voluptatibus reluctans in delectatione carnali aliquo modo ligatur invitus, ut ei ex ratione contradicat, nec consentiat, et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se vehementer ingemiscat. Unde et ille coelestis exercitus praecipuus miles gemebat dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege  peccati, quae est in membris meis. Si autem captivus erat, minime repugnabat: quapropter et captivus erat, et repugnabat. Igitur legi mentis ejus lex, quae in membris est, repugnabat; si autem repugnabat, captivus non erat. Ecce itaque homo est (ut ita dixerim) captivus, et liber: liber ex justitia quam diligit, captivus ex delectatione quam portat invitus. 

C. III. Quando sit peccatum nocturnis imaginibus illudi. Item Isidorus libro III Sententiarum, de summo bono, cap. 6.

Non est peccatum, quando nolentes imaginibus nocturnis illudimur; sed tunc est peccatum, si, antequam illudamur, cogitationis affectibus praevenimur. Luxuriae quippe imagines, quas in veritate gessimus, saepe dormientibus in animo apparent, sed innoxiae, si non concupiscendo occurrunt. § 1. Qui nocturna illusione polluitur, quamvis extra   memoriam turpium cogitationum sese persentiat inquinatum, tamen hoc, ut tentaretur, culpae suae tribuat, suamque immunditiam statim fletibus tergat.

Gratianus. His itaque respondetur. In lege et in evangelio naturale jus continetur; non tamen quaecunque in lege et evangelio inveniuntur, naturali juri cohaerere probantur. Sunt enim in lege quaedam moralia praecepta, ut: non occides, quaedam mystica utpote sacrificiorum praecepta, ut de agno, et alia similia his. Moralia mandata ad naturale jus spectant, atque ideo nullam mutabilitatem recepisse monstrantur. Mystica vero, quantum ad superficiem, a naturali jure probantur aliena, quantum ad moralem intelligentiam, inveniuntur sibi annexa; ac per hoc, et si secundum superficiem videantur esse mutata, tamen secundum moralem intelligentiam mutabilitatem nescire probantur. § 1. Naturale ergo jus ab exordio rationalis creaturae incipiens, ut supra dictum est, manet immobile. Jus vero consuetudinis post naturalem legem exordium habuit, ex quo homines convenientes in unum coeperunt simul habitare; quod ex eo tempore factum creditur, ex quo Cain civitatem aedificasse legitur, quod quum diluviopropter hominum raritatem fere videatur exstinctum, postea a tempore Nemroth reparatum sive potius immutatum existimatur, quum ipse simul cum aliis alios coepit opprimere; alii sua imbecillitate ejus ditioni coeperunt esse subjecti,   unde in Genesi  legitur de eo: Coepit Nemroth robustus venator esse coram Domino, id est  hominum  oppressor et exstinctor; quos etiam ad turrim aedificandam allexit.  

DISTINCTIO VII.

GRATIANUS.

I Pars. Jus autem constitutionis coepit a justificationibus, quas Dominus tradidit Moysi dicens: Si emeris servum Hebraeum, etc. Unde Isidorus in libro V Etym. c. 1 ait: C. I. De conditoribus legum.

Moyses genti Hebraeae primus omnium divinas leges sacris literis explicavit. Phoroneus rex Graecis  primus leges judiciaque constituit. Mercurius Trismegistus primus leges Aegyptiis tradidit. Solon primus leges Atheniensibus dedit. Lycurgus primus Lacedaemoniis jura ex Apollinis auctoritate confinxit. Numa Pompilius, qui Romulo successit in regno, primus leges Romanas edidit. Deinde quum populus seditiosos  magistratus ferre non posset, decemviros legibus scribendis creavit, qui leges ex libris Solonis in Latinum sermonem translatas XII tabulis exposuerunt.  

C. II. Nomina eorum, qui leges XII tabularum exposuerunt. [Isidor ibidem continenter.]

Fuerunt autem hi App. Claudius, T. Genucius, P. Sextius, Sp. Veturius, C. Julius, A. Manlius, Ser. Sulpicius, P. Curiatius, T. Romilius, Sp. Posthumius. Hi decemviri legum conscribendarum electi sunt. Leges autem redigere in libris primus consul Pompeius instituere voluit, sed non perseveravit  obtrectatorum metu. Deinde Caesar coepit id facere, sed ante interfectus est. Paulatim autem antiquae leges vetustate atque incuria obsoleverunt, quarum etsi nullus jam usus est, notitia tamen necessaria videtur. Novae leges a Constantino Caesare coeperunt et reliquis succedentibus, erantque permixtae et inordinatae. Postea Theodosius minor Augustus ad similitudinem Gregoriani et Hermogeniani codicem factum corstitutionum a Constantini temporibus sub proprio cujusque imperatoris titulo disposuit, quem a suo nomine Theodosianum vocavit.